Programmatio computatralis
![]() |
Pagina polienda Haec commentatio ulteriorem recensionem requirit ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. |

Programmatio computatralis[1][2][3][4] vel programmatura computatralis, seu simpliciter programmatio[1][2][3][4] vel programmatura, est ratio quae ab originali quaestionis computandi formulatione ad exsecutabilia programmata computatralia ducit. Programmatio actiones implicat sicut explicatio, intellectus effectus, algorithmi generati, confirmatio necessariorum algorithmorum (inter quae rectitudo et consumptio opium), et exsecutio (usitate in codice perscriptio appellata[5][6]) algorithmorum in lingua programmandi desiderata. Codex originis(en)(d) in una vel pluribus linguis programmandi scribitur.

Finis programmationis est, invenire sequentiam mandatorum quae certum pensum perfungendum vel certam quaestionem solvendam automaticam faciet. Ratio programmandi ergo saepe sollertiam in multis rebus variis poscit, inter quas scientia dominiorum adhibitionum, algorithmorum praecipuorum, et logicae formalis.
Pensa coniuncta sunt codicem originis probare, "debuggare", et curare, systema exstructionis exsequi, et artifacta derivata curare, sicut codex machinae programmatum computatralium. Quae omnes haberi possunt pars rationis programmandi, sed vocabulum evolutio programmationis maiori rationis saepe adhibetur, cum vocabulum programmare, exstruere, vel codicem facere pro codice fontium vere scribendo reservatur. Ingeniaria informatica artes ingeniariae cum usibus evolutionis programmationis saepe componit.
Nexus interni


- The Art of Computer Programming
- Bitus
- Carolus Babbage
- Corpus programmatum
- FORTRAN
- Hello world program
- Institution of Analysts and Programmers
- Lingua coactionis
- OpenVMX
- System programming
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ 1.0 1.1 Cf. versionem Latinam vocabuli Theodisci Programmierung apud Lucusaltianum, Petrum (2025). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Tom. V, M–Q (ed. XXV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 316.
- ↑ 2.0 2.1 Cf. “programmatio” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 82. ISBN 9782872900183 [PDF].
- ↑ 3.0 3.1 Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici programación apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 870. ISBN 9789509771345 [PDF].
- ↑ 4.0 4.1 Cf. “.comp program (computer)” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 224 [PDF].
- ↑ Shaun Bebbington What Is Coding? (2014).
- ↑ Shaun Bebbington, What Is Programming? (2014).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Curtin, Dennis P., Kim Foley, Kunal Sen, et Cathleen Morin. 2005. Informatica di Base. Novi Eboraci: Mc-Graw Hill.
- Hartmann, A. K. 2009. Practical Guide to Computer Simulations. Singapurae: World Scientific.
- Hunt, A., D. Thomas, et W. Cunningham. 1999. The Pragmatic Programmer: From Journeyman to Master. Amstelodami: Addison-Wesley Longman.
- Kernighan, Brian W., et Rob Pike. 1999. The Practice of Programming. Reading Massachusettae: Addison-Wesley. ISBN 0-201-61586-X.
- Laboda, Javier, Josep Galimany, Rosa María Pena, et Antoni Gual. 1985. Software. Biblioteca práctica de la computación. Barcinonae: Ediciones Océano-Éxito, S.A.
- Weinberg, Gerald M. 1998. The Psychology of Computer Programming. Novi Eboraci: Dorset House Pub. ISBN 0-932633-42-0.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad programmaturam spectant (Programming, Computer programming). |
- Ingeniaria programmaturae apud Open Directory Project
- Programmatura computatralis, www.khanacademy.org (Khan Academy)