PHP

PHP est lingua ad scripta programmanda sitibus interretialibus apta, syntaxi linguarum C et C++ similis, quae a Rasmo Lerdorf programmatore Danico-Canadensi anno 1994 excogitata, et anno 1995 edita est.[1] Instructio exemplaris PHP nunc a PHP Group efficitur.[2] Nomen PHP olim acronymum fuit personal home page (Anglice; "pagina principalis personae");[1][3] nunc autem acronymum recursivum factum est verborum PHP: hypertext reprocessor ("PHP: praeparator hypertextuum").[4]
Programma PHP in moderatro interretiali legere solet interpres forma additri, daemonis aut exsecutabilis interfaciei portae communis (CGI) instructus. In moderatro interretiale, programma PHP interpretatum exsecutumque responsum HTTP aut huius partem edit, quod ex omnimodis datis, ut sunt e.g. HTML generatum vel data pictoria binaria, exsistere potest. Sunt plura systemata formularia interretialia, systemata ad res tractandas, et compages interretiales, quibus responsum ordinatur aut adiuvetur. Extra quoque interrete ad rem graphicam solam tractandam,[5] teleplanum regendum,[6] et ad multas alias res programmandas PHP utilis est. Etiam facultas est programma PHP directe ex iusso exsequi.
Programmatis PHP interpres solitus est programmatura libera edita sub Licentia PHP, quae ab Ingenio Zendiano movetur. PHP passim portatur et in plerisque moderatris interretialibus, variis systematibus internis et suggestibus explicari potest.[7]
Lingua PHP evoluta est sine norma aut designatione formali, instructione prima munere normae de facto functa, quam aliae instructiones sequi nisae sunt.
W3Techs rettulit die 23 Maii 2024 (sex mensibus post PHP 8.3 editam) ea 76.2 centesimas omnium situum interretialium uti, quorum lingua cognosci potuit. Horum 55.1 centesimae PHP 7 utebantur, quam obsoletam et insecuram esse constat.[8][9]
Historia
[recensere | fontem recensere]Historia prisca
[recensere | fontem recensere]Principium PHP anno 1993 factum est,[10] cum Rasmus Lerdorf lingua C aliquot programmata ad Interfaciem Portae Communis (CGI) scriberet,[11][12] quibus situm personalem suum sustineret. Haec deinde auxit ut cum formulis interretialibus ageret et cum repositoriis datorum communicaret, quam instructionem Personal Home Page / Forms Interpreter ("Pagina Principalis Personae / Interpres Formularum") vel PHP/FI appellavit.
Hoc est exemplum syntaxis veteris PHP:[13]
<!--include /text/header.html-->
<!--getenv HTTP_USER_AGENT-->
<!--if substr $exec_result Mozilla-->
Ohe, Netscape uteris!<p>
<!--endif-->
<!--sql database select * from table where user='$username'-->
<!--ifless $numentries 1-->
Miseremur, ea mentio non exstat<p>
<!--endif exit-->
Bene advenisti <!--$user-->!<p>
Tibi <!--$index:0--> credita in computo manent.<p>
<!--include /text/footer.html-->
PHP/FI erat utilis ad paginas mobiles et simplices struendas. Ut menda celerius indicarentur programmaque melius fieret, Lerdorf primum PHP/FI editam esse die 8 Iunii 1995 in collocutione Usenet comp.infosystems.www.authoring.cgi nuntiavit sub nomine Personal Home Page Tools (PHP Tools) version 1.0 "Instrumenta Paginis Principalibus Personarum (Instrumenta PHP), forma 1.0".[14][15] Quae editio facultates communes, ut variabilia modi Perl, formulas tractare, et HTML continere, habebat. Syntaxis PHP iam sic mutata erat ut similis esset Perl; erat quidem simplicior, minus potens, minusque constans.[16][17][18]
PHP primo tempore haud ad linguae programmandi munus destinabatur; potius per se crescebat. Lerdorf postea haec memoravit: "Eam sistere nescio [. . .] numquam fuit consilium linguam programmandi scribere [. . .] Linguam programmandi scribere minime scirem. [. . .] Modo gradum ratione proximum addere pergebam."[19] Sodalitas molientium formari coepit, et postquam per plures menses laboratum est stadiumque beta tentatum, PHP/FI 2 rite edita est mense Novembri 1997.[20]
Eo, quod PHP non ab origine excogitata est sed per se crevit, nomina functionum et ordo illarum parametrorum sunt inconstantia.[21] Quaedam nomina functionum bibliothecis inferioribus, quas PHP "volvebat", adaequata sunt,[22] et in quibusdam formis veterrimis linguae, cum longitudo nominis interne ut functio hash usurparetur, nomina ita fingebantur ut numeri hash optime distribuerentur.[23]
PHP 3 et 4
[recensere | fontem recensere]Zeev Suraski et Andreas Gutmans anno 1997 partitorem retractarunt fundamentumque PHP 3 fecerunt, nomen linguae mutantes in acronymum recursivum PHP: Hypertext Preprocessor ("PHP: Praeparator Hypertextuum").[18][24] Tunc palam tentari PHP 3 coepit et Iunio 1998 rite edita est. Postea Suraski et Gutmans funditus retractare nucleum PHP inceperunt, quo Ingenium Zendianum anno 1999 protulerunt.[25] Idem Zend Technologies in Ramatgan civitatis Israël condiderunt.[18]
Die 22 Maii 2000 edita est PHP 4, quam Ingenium Zend 1.0 movebat.[18] Haec ante mensem Augustum 2008 ad formam 4.4.9 progressa est.[26][27]
PHP 5
[recensere | fontem recensere]Die 1 Iulii 2004 edita est PHP 5, quam movebat novum Ingenium Zend II.[18] Haec virtutes novas ferebat, ut programmaturam ad res directam, additrum PHP Data Objects (PDO, "Res Data PHP") appellatum (quod levem et constantem interfaciem, qua repositoria datorum adeantur, definit), multaque alia, quibus opera emendarentur.[28] Post annum 2008, sola haec forma evolvebatur. Annexus stabilis serus, qui formis prioribus defuerat, PHP 5.3 additus est.[29][30]
Multa clara incepta fontibus apertis linguae PHP 4 in programmate novo a die 5 Februarii 2008 subsidium omiserunt, consociatione GoPHP5[31] ab evolutoribus PHP constituta et a PHP 4 ad PHP 5 transire suadente.[32][33]
Interpretes linguae PHP plerisque systematibus internis 32 et 64 bitorum praebebantur, sive ex programmate fontano structi erant sive binaria praestructa usurpata erant.[34] Formis PHP 5.3 et 5.4 in Microsoft Windows solae distributiones binariae praebitae sunt 32 bitorum machinae IA-32,[35][36] quae modum consociabilem postulabant dum Internet Information Services (IIS) in suggestu Windows 64 bitorum agitur. Forma PHP 5.5 machinae 64 bitorum x86-64 praeberi in Microsoft Windows potuerunt.[37]
Securitati formae PHP 5.6 subsidium omissum est die 31 Decembris 2018.[38]
PHP 6
[recensere | fontem recensere]Fama PHP vitiabatur quia Unicodicem sub nucleo linguistico ope sua non sustinebat.[39][40] Anno 2005 Andrea Zmievski duce propositum est ut facultas Unicodicis per totam PHP inferretur imponenda bibliotheca Elementorum Unicodicis Omnium Gentium (ICU) lineisque textus interne per UTF-16 exprimendis.[41] Haec, cum et interna linguae et programma usorum magnopere mutatura essent, mens erat in linguae forma 6.0 edere cum aliis magnis virtutibus quae tunc evolvebantur.[42]
Tamen, paucis evolutoribus mutanda intellegentibus operibusque programmatis impeditis convertendo in UTF-16 aut ex UTF-16, quo in rebus interretialibus homines uti non solent, proposita tardabantur.[43] Itaque forma PHP 5.3 creata est anno 2009, multis virtutibus (Unicodice excepto) de PHP 6 retroportatis. Inter has gravia sunt spatia nominalia. Martio 2010 inceptum rite destitutum est, et forma PHP 5.4 parata est, qua pleraeque ceterae virtutes PHP 6 comprehenderentur, inter alia qualitates et renexio clausurarum.[44] Nova consilia de Unicodice accipiendo sperabantur sed ante annum 2014 non capta erant.
PHP 7
[recensere | fontem recensere]Per annos 2014 et 2015 effecta est nova PHP forma, et appellata PHP 7; qui numerus controversiae fuit inter molitores internos.[45] Cum tentamina de Unicodice sub nomine PHP 6 numquam edita essent, tamen nonnulli articulorum et librorum tituli hoc vocabulo usi erant, quod res turbaturum esse videbatur si novo edito idem nomen daretur.[46] Latis suffragiis, nomen PHP 7 est lectum.[47]
PHP 7 fundamentum est ramus linguae, quae primum PHP next generation seu phpng (PHP aevi proximi) dicebatur. Huic auctores fuerunt Demetrius Stogov, Xinchen Hui, et Nicetas Popov,[48] et consilium fuit reformare Ingenium Zendianum ut opera linguae levarentur, sed consociabilitatem linguae paene integram servare.[49] Iam ante diem 14 Iulii 2014, mensurae per WordPress (quae mensurae praecipuae propositi phpng semper fuerunt) opera paene centum centesimis meliora indicabant. Mutata in phpng sic facta sunt ut opera formarum futurarum meliora reddere facilius fieret, cum structurae datorum magis compactae et alia mutata aptiora viderentur esse si consilium foret migrare ad compilatrum in praesens.[50] Ob mutata non parva, Ingenio Zendiano refecto numerus "Ingenium Zend 3" inditus est, cum post Ingenium Zend 2, quo in PHP 5 usi erant, sequeretur.[51]
Propter magna mutata interna in phpng, necesse erat ut inderetur numerus formae maioris, non editi minoris numeri PHP 5, secundum consilium PHP de edendo.[52] Cum formis maioribus PHP rumpere consociabilitatem retrorsus programmatis liceret, PHP 7 occasionem faciebat aliorum quoque profectuum, qui consociabilitatem rumpebant, e quibus hos memorare dignamur:
- Multis traditis modis erroris, seu fatalibus seu sanabilibus, exceptiones sunt suppositae, quae moderna consuetudine ad res diriguntur.[53]
- Syntaxis, qua relatio variabilis omittebatur, ita refecta est ut operatra
->,[],(),{}, et::cum quibuslibet litteris sinistro latere adhiberi possent.[54] - Subsidium modis traditis construendi, qualia in PHP 4 exstabant, omissum est.[55]
- Opera affirmationis
foreachsic moderata sunt ut facilius providerentur.[56] - Constructrices earum paucarum classium in PHP, quae in nullum redibant post defectum, mutati sunt ut exceptionem iacerent, constantiae gratia.[57]
- Quaedam SAPI et additra amota sunt de nucleo PHP, praecipue additrum traditum
mysql.[58] - Operibus operatri
list()mutatis, subsidium seriebus omissum est.[59] - Subsidium limitibus traditis consuetudine ASP
<%,%>, et<script language="php"> ... </script>omissum est.[60] - Incuriae, qua affirmatio switch plures voces
defaulthabere poterat, subventum est.[61] - Subsidium numeris sedecimalibus in quibusdam conversionibus ex seriebus in genera numeralia omissum est.[62]
- Operatra translationum dextrorsum et sinistrorsum mutata sunt ut similius in variis suggestibus operarentur.[63]
- Conversiones inter numeros cum puncto mobili et integros mutatae (e.g. infinitum ut in zerum converteretur) et constantius per varios suggestus instructae sunt.[63][64]
Lingua PHP 7 etiam novas virtutes habebat. Insignissima sunt ad functiones pronuntiatio generum reditus illata[65] - quod est complementum pronuntiationi generum parametrorum, quae iam extabat - et subsidium generibus scalaribus (integris, mobilibus, serialibus, et booleanis) in pronuntiatione generum parametrorum et reditus datum.[66]
PHP 8
[recensere | fontem recensere]PHP 8 edita est die 26 Novembris 2020, et nunc est secunda maxime usitata forma PHP. Quia est forma maior, mutata rumpentia de formis prioribus habet.[67][68] Inter nova et insignia sunt haec:
Compilatrum in praesens
[recensere | fontem recensere]Compilatro in praesens subsidium datur.[69] Quod opera valde levare potest in quibusdam usibus,[70][71] sed dixit molitor (tunc pro PHP) Nicetas Popov plerisque sitibus interretialibus minus levaturum opera quam levavit ascensus ex PHP 5 in PHP 7.[72] Opinio est compilatrum valde levaturum potius opera mathematica quam usus communes interretiales.[72] Hoc compilatrum facultatem facit aliquantum programmatis ex C in PHP traicere ob opera in quibusdam usibus levata.[73]
Vox match
[recensere | fontem recensere]In PHP 8 vox match illata est.[74] Haec rationem vocis switch similem habet et brevior est in nonnullis usibus.[75] Eo quod match est vox, exitus eius variabili necti vel a functione reddi potest.[76]
Genera mutata et addita
[recensere | fontem recensere]PHP 8 genera unitiva, novum genus reditus static et novum genus mixed intulit.[67]
"Attributa", quae in aliis linguis programmandi "annotationes" saepe appellantur, addita sunt in PHP 8, quo metadata classibus addi possunt.[67]
throw ex affirmatione in vocem mutata est,[77] quo exceptiones iaci possunt in locis, ubi prius non poterant.[67]
Syntaxis mutata aut addita
[recensere | fontem recensere]Quaedam in PHP 8 mutata sunt ut alia, brevior, aut magis constans syntaxis in rebus diversis sineretur. Exempli gratia, operatrum nullsafe est similis operatri null coalescing ??, sed ad methodum vocandum usurpatur.[78] Hoc programma errorem non iaciet si getBirthday() nullum reddat:
$human_readable_date = $user->getBirthday()?->diffForHumans();
In "saccharum syntacticum" addita est promotio proprietatum, id est ut proprietates classis sponte figerentur cum parametra in constructricem classis traderentur,[67] quominus necesse esset programma commune scribere.[79]
Alia mutata minora sunt subsidium datum ut ::class obiectis adhibeatur tamquam get_class();[67] captiones non concipientes in molibus "tempta-cape"; syntaxis paulum immutata ut magis secum constaret; subsidium argumentis nominatis; subsidium commatibus finalibus in catenis parametrorum, quod magis concors est cum subsidio commatibus finalibus in ordinibus et in aliis contextibus.[68]
Bibliotheca normalis mutata et aucta
[recensere | fontem recensere]- Chartae infirmae
WeakMapadditae sunt, quae relationes ad obiecta continent, tamen non obstant quominus tamquam quisquilias auferantur.[80] Quod opera levare potest, si data acervantur; hoc est aptissimum connexioni rerum et relationum.[67] - Interfacies diverse accommodatae sunt, ut subsidium obiectis
DateTimeex interfaciebus creandis datum, et addita interfaciesStringablead genera summonenda utilis.[67] - Diversae functiones novae, e.g.
str_contains(),str_starts_with(), etstr_ends_with();[81]fdiv();get_debug_type(); etget_resource_id()[67] - Instructum est
token_get_all()tamquam obiectum.[67]
Alia mutata
[recensere | fontem recensere]PHP 8.1
[recensere | fontem recensere]PHP 8.1 edita est die 25 Novembris, 2021.[83] Subsidium datum est ut genera enumerarentur, proprietates readonly esse nuntiarentur (quod mutare proprietatem post initum impedit), et ordines clavibus serialibus expedirentur. Novo genere never significari potest functionem non reddere.[84]
PHP 8.2
[recensere | fontem recensere]PHP 8.2 edita est die 8 Decembris, 2022.[85] Novae sunt classes readonly (quarum exemplorum proprietates sunt tacite readonly), genera in forma normali disiunctiva, et auctum random, generatrum numerorum pseudofortuitorum cum API ad res directa,[86] facultas parametrorum impatientum abolendorum, permultaeque aliae virtutes.
Tabula historica
[recensere | fontem recensere]| Forma | Editionis dies | Subsidium usque ad[87] | Notae |
|---|---|---|---|
| 1.0 | 8 Iunii 1995 | Nominata Personal Home Page Tools (PHP Tools). Usus primus nominis '"PHP".[18] | |
| 2.0 | 1 Novembris 1997 | Nominata PHP/FI 2.0. Haec prima est forma digna nomine PHP, lingua sui iuris, cuius virtutum multae adhuc manent. | |
| 3.0 | 6 Iunii 1998 | 20 Octobris 2000 | Labor evolvendi ab uno homine ad multos translatus. Basin refecerunt Zeev Suraski et Andreas Gutmans.[18] |
| 4.0 | 22 Maii 2000[88] | 23 Iunii 2001 | Additum melius systema ad ligulas tractandas, quod primum partiretur tantum, deinde exsequeretur, et appellatum Ingenium Zendianum.[89] |
| 4.1 | 10 Decembris 2001[90] | 12 Martii 2002 | Illata "superglobalia" ($_GET, $_POST, $_SESSION, etc.)[89] |
| 4.2 | 22 Aprilis 2002[91] | 6 Septembris 2003 | Debilitatum register_globals nisi requisitum esset, ne data per rete recepta directe in spatium nominale globale insererentur. Sic rimae in securitate applicationum clausae.[89] |
| 4.3 | 27 Decembris 2002[92] | 31 Martii 2005 | Illata interfacies per iussa in supplementum CGI.[89][93] |
| 4.4 | 11 Iulii 2004[94] | 5 Septembris 2005 | Subventum mendo, quod memoriam corrumpebat. Ad hoc necesse fuit consociabilitatem binariam cum auctis compilatis contra PHP 4.3.x.[95] |
| 5.0 | 13 Iulii 2004[96] | 7 Augusti 2008 | Ingenium Zendianum II cum nova ratione rerum.[97] |
| 5.1 | 24 Novembris 2005[98] | 24 Augusti 2006 | Levata opera variabilibus compilatriis illatis in Ingenium Zendianum reformatum.[97] Addita interfacies constans PHP Data Objects (PDO) qua repositoria datorum adirentur.[99] |
| 5.2 | 2 Novembris 2006[100] | 6 Ianuarii 2011 | Habilitatum auctum coli nisi deprecatum esset. Subsidium proprium JSON.[97] |
| 5.3 | 30 Iunii 2009[101] | 4 Augusti 2014 | Subsidium spatiis nominalibus; annexus stabilis serus; jump label (goto intra fines); functiones anonymae; clausurae,; PHP archives (phar); ablatio quisquiliarum relationibus circularibus; subsidium Windows; sqlite3; mysqlnd in locum libmysql suppositum ut esset bibliotheca substructa auctis, quae MySQL utuntur; fileinfo in locum mime_magic suppositum ut plus subsidii MIME haberet; auctum ad gentes; et omissum auctum ereg. |
| 5.4 | 1 Martii 2012[102] | 3 Septembris 2015 | Subsidium characteribus, subsidium syntaxi ordinum brevium. Amota: register_globals, safe_mode, allow_call_time_pass_reference, session_register(), session_unregister() et session_is_registered(). Moderatrum interretiale inaedificatum.[103] Aliquot priores virtutes emendatae, opera levata, minus memoriae requirebatur. |
| 5.5 | 20 Iunii 2013[104] | 10 Iulii 2016 | Subsidium generatris, moles finally ad exceptiones tractandas, OpCache (in Zend Optimizer+ fundatum) colligatum cum distributione publica.[105] |
| 5.6 | 28 Augusti 2014[106] | 10 Iulii 2018 | Voces scalares constantes, functiones variadicae, expeditio argumentorum, novum operatrum exponendi, aucta affirmatio use ad functiones et constantia, novum emendatrum phpdbg forma moduli SAPI, alia minora emendata.[107] |
| 6.x | Non edita | - | Forma derelicta linguae PHP qua subsidium Unicodici addendum erat.[108][109] |
| 7.0 | 3 Decembris 2015[110] | 10 Ianuarii 2019 | Ingenium Zendianum 3 (levata opera[50] et subsidium integris 64-bitorum in Windows[111]), syntaxis variabilium uniformis,[54] compilatrum arboribus syntacticis abstractis operans,[112] additum Closure::call(),[113] translatio bitorum constans per suggestus,[114] operatrum ?? (null coalesce),[115] syntaxis fugarum in punctis Unicodicis,[116] pronuntiatio generum reditus, [65] pronuntiatio generum scalarium (integrorum, mobilium, serialium et booleanorum),[66] operatrum <=> (spaceship) comparationis ternariae,[117] delegatio generatrorum,[118] classes anonymae,[119] API generatri numerorum fortuitorum cryptographice securi simplicior et constantius praesens,[120] multis remanentibus "erroribus" internis linguae exceptiones suppositae,[53] syntaxis abbreviata qua plura nomina ex spatio nominali simul importarentur.[121] |
| 7.1 | 1 Decembris 2016 | 1 Decembris 2019 | Genus iterable,[122] genera nullabilia,[123] genus reditus void,[124] moderamina visibilitatis constantia per classes,[125] syntaxis catenarum brevium,[126] multi-catch.[127] |
| 7.2 | 30 Novembris 2017 | 30 Novembris 2020 | Pronuntiatio parametrorum rerum et generum reditus,[128] auctum libsodium,[129] praepositio abstracta methodorum,[130] prolatio generum parametrorum.[131] |
| 7.3 | 6 Decembris 2018[132] | 6 Decembris 2021 | Syntaxis mutabilis ad Heredoc et Nowdoc,[133] subsidium nexui relationum et destructioni ordinum per list(),[134] subsidium PCRE2,[135] functio hrtime.[136] |
| 7.4 | 28 Novembris 2019[137] | 28 Novembris 2022 | Characteres generici 2.0,[138] praeoneratio,[139] operatrum nexuum null-coalescing,[140] emendatum openssl_random_pseudo_bytes,[141] relationes infirmae,[80] interfacies ad functiones alienas,[142] auctum hash semper praesto,[143] regestrum hash tesserarum,[144] dispertitio serierum multis octetis,[145] repercussus relationum,[146] resolutum ext/wddx,[147] nova ratio rerum ad voluntatem serie numerandarum.[148] |
| 8.0 | 26 Novembris 2020[149] | 26 Novembris 2023 | Compilatrum in praesens,[69] ordines ab indice negativo ordinati,[150] semantica strictior saniorque (validatio methodorum characterum abstractorum)[151] sanior serierum cum numeris comparatio,[152] saniores series numerales,[153] TypeError in vitiosis operatris arithmeticis seu per bitos,[154] in novas classes transpositi quidam errores ingenii,[155] errores de generibus constantes in functionibus internis,[156] error fatalis si subscriptiones methodorum sunt discordes,[157] conversio mobilium in series locis soluta,[158] mutata minora in syntaxi,[159] attributa,[160][161][162][163] argumenta nominata,[164] vox match,[165] promotio proprietatum in constructricibus,[166] genera coniunctiva,[167] genus mixed,[168] genus static return,[169] operatrum nullsafe,[78] captiones non concipientes,[170] vox throw,[77] auctum JSON semper praesto.[171] |
| 8.1 | 25 Novembris 2021[172] | 31 Decembris 2025 | Scriptio litteralis explicata integrorum octalium,[173] enumerationes,[174] proprietates immutabiles,[175] syntaxis vocabilis primae classis,[176] new in initiatris,[177] genera intersectiva pura,[178] genus reditus never,[179] coercitiones classium final,[180] fibrae.[181] |
| 8.2 | 8 Decembris 2022[182] | 31 Decembris 2026 | Classes immutabiles,[183] genera null, false, true sui iuris facti,[184][185] conversio notarum litterarum locis soluta,[186] genera formalia normalia disiunctiva,[187] constantia in characteribus.[188] |
| 8.3 | 23 Novembris 2023[189] | 31 Decembris 2027 | Constantia classium generica,[190] allatio dynamica constantium classium,[191] attributum #[\Override],[192] duplicatio profunda proprietatum immutabilium,[193] nova functio json_validate,[194] addita rationi fortuitorum,[195] detersor ad iussa subsidium fasciculis multiplicibus praebet. |
| 8.4 | 21 Novembris 2024[196] | 31 Decembris 2028 |
Adhibuit Sodalitas Molientium PHP a die 28 Iunii 2011 regulam temporibus novarum formarum linguae PHP edendarum.[52] In hoc systemate forma una, aut plures, omni mense edenda est; omni anno uni formae minori novas virtutes inducere licet. Omni formae subsidium per duos annos de mendis et de securitate, per unum aut plures de securitate tantum; ergo summa processus omnis formae minoris tres annos consumit, in quibus nulla virtus nova nisi minima et se ipsa contenta induci debet.
Tutelator
[recensere | fontem recensere]
Animal tutelare rerum linguae PHP est elePHPant (per iocum ab elephant "elephas"), elephas caeruleus in latere signum PHP ferens. Illum excogitavit Vincens Pontier[197] anno 1998.[198] "Litterae (scilicet PHP) formam elephanti, si a latere aspicerentur, efficiebant."[199] Color quandoque alius est in bestiolis mollibus ad imaginem elePHPant factis.[200]
Multae et variae formae huius animalis per annos factae sunt. Eas solas sodalitas ut sinceras accipit, quae ad descriptionem originalem Vincentis Pontier factae sint.[201] Hae sunt collectiles, et quaedam sunt rarissimae.[202]
Syntaxis
[recensere | fontem recensere]
Hoc programma ad mundi salutationem lingua PHP scriptum et documento HTML contentum est: